# Lactis physica analysis 194

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/194

suacipiendi spem adimit, sic pręgnante muliere foetum miserrimè enecat. Attamen illitum cum Croco, & porri succo vellere appositum, abortus mortuos expellit, & secundas educit. Sanat profluuium muliebre, & praefocationi matricis mirificè confert. Praeferunt Auctores Leporinum, etsi Equino, & Phocae suae non desint laudes: neque his dissimilem sortita fuisse naturam testa tur Diosc. Coagula haedi, Agni, Hinnuli, Capre Apri, Cerui, Vituli atque Bubali. Singularia, quę recensuimus in genus humanum beneficia, illud tamen antecellit, quod, vt dicebat Auic. Coagula omnia sunt Bezahar, & venenis egregiè aduersantur. Quapropter textabatur Plinius, Leporis Coagulum contra venena addi Antidotis. Hinc coagulo Leporis, & Azel vtitur Serapio in Electuario de Luto Lacunae ad venena. Neue putes parùm Coagulo deberi, quòd grumescens in ventre Lac dissoluat; Siquidem Lac coagulatum Dioscoridi, & Aetio fit inter venena suffocantia, eaque ingentia, vt tradit Paulus, concinentibus optimis quibusque Auctoribus. His tamen auxiliatur, ex eodem Diosc. Galeno, atque Aegineta, Velut Antidotum ipsum Coagulum cum aceto, ita vt saepè hoc bibere cogantur. Non leue est, quòd venenis ictu illatis egregiè aduersetur, vt mox ex Plinio dicemus, at illud mirandum, quòd soeuos, atque implacabiles hominum hostes superet, atque conuellat, confirmatam nempè Rabiem, vimque Aconiti. Hydrophouiam curare textatur Aetius, affectum, inquam, illum, quem Tetr. 2. ser vix superauit Philosophica constantia. Catuli 2. c. 24. Coagulum, inquit, cum aqua datum, vtilissimè ab ipsit bibitur, & vbi semel ipsum acceperunt, assiduè conmouet ipsis potus cupiditatem, & bibit etiam alios liDiosc. quores intrepidè. Diram Aconiti rabiem ex vino Auic Il.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
