Latin
CAP. XLVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 195
Unproofread scanNot analysed yet
ca potum vincit, atquque pessundat, Anazarbei irrefra gabili testimonio; neque minor debetur fides Arabum Principi textanti, Coagulum haedi esse Be loco cit. zahar Euphorbij. Laudat, &Plinius Coagulum haedi contra Viscum, &Chamaeleontem album, sanguinem taurinum, contra quem, &Leporis Coagulum ex aceto. Contra Pastinacam verò, &om nium marinorum ictus, vel morsus, non secum sac Scorpionis, &Muris Aranei; tantumque aduersari obseruatum sit, quòd non feriri dicant, Leporis Coagulo perunctos. Datur, inquit, Diosc. tribus obolis, Plinius tertia parte denarij Aemoptoicis, Cęliacis ad ciceris magnitudinem, Scribonius victoriati pondere, Auic. verò Kirat cum vino antiquo, vel vino decocto; admiscent alij acetum, vt diximus, &aquam Haec de viribus Coaguli obseruabant Medicinae Choriphei. CAP. IL. Dubitatio de Coaguli oppositis facultatibus? On leuem tamen mihi incutit haesitantiam, quod lego apud Diosc. In summa Coagulum omnia dissipata cogit, &coacta dis fluit, quibus, &subscribit Aetius, Coagulum recenti Lacti iniectum, ipsum cogit, &inspissat, id verò quod iam concoctum est ex natura sua dissoluit.