# Lactis physica analysis 199

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/199

Falsum igitur non solùm, verùm, & inutile nostro Problemati est hoc inuentum. Quapropter, quùm nemo hucusque, quòd viderim, rem controuerterit, sed Auctoribus subscribat, inque rei naturam euentum referat, operae precium me facturum existimo si pręmonuero Lectorem, eam tantùm Lactis, & sangui nis dissoluere Coagulum concretionem, quae fit in visceribus, non artificiosam Opilionum, aut Bubulcorum, prout iteratum experimentum plenis simè certiores nos reddidit, Spagirico, cui Castus naturam sapit Salinam, Sal verò parens est Pac. omnis Coagulationis, non erit difficile primam assequi Coaguli operationem; at longè dispat erit conditio secundę si praetendit similibus curationem, non contrarijs; quùm fal incommodet, atque adaugeat Lactis concretionem, non artificiosam tantùm, verùm & eius, quae fit nostris in visceribus. Sic vsu edoctus Paulus Aegi. lib. 50. netae Digi neta monebat, ne quibus impendet suffocationis periculum ex coagulato Lacte, salsi quid ingerant, indè enim Lac magìs coagulatur, & in Caseum abit.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
