# Lactis physica analysis 203

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/203

Quòd si adhuc instes, nemo dat quod non habet, si igitùr partes secedunt, ergò praeerant. Respondeo, habere aliquid duplicitèr contingere, vel actu, vel potestate: actu quidem praeexistere negamus, materia vero Lactis aptitudinem habere ad nouas has formas induendas, quandò priori spoliabitur, non inficiamur. hoc verò non constituit quid actu praeexistens, etiamsi seminium, puta Teredinis in viridi ligno, me non reluctante, veneris cum Recentioribus acutissimis, Philosophis, vniuoci generantis acerrimis patronis. Vt igitur materia vini potentia est acetum, etiàm si acetum non includat, quotiescumque tenuissima exhalante sui portione, aquea putrescit sola, nouamque aceti formam asciscit, sic Lactis, materia, etsi vniformis, potens est euadere multiformis. Et quoniàm, non quodlibet fit ex quolibet, nec abijt in quodlibet, sed in determinatum, ideò terminus talis mutationis, non fortuitus, sed certus semper obseruatur. Maioris, ni fallor, ponderis est altera difficultas, quae reuocat in controuersiam, an Lac semper putrescat, vt suprà constituimus.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
