Latin
CAP. XLVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 204
Unproofread scanNot analysed yet
fit enim Lactis scissio frigidi ope, quùm tamen extraneus calor subiectum neces sariò afficere debeat, si subsequutura sit putredo. Scissione verò Lac corrumpi, tàm certum est, quàm certissimum, ob id enim scissum Lac dicitur, quòd aquea pars à crassiori secesserit. Latus hic daretur disputationi locus, an frigus putredinem promoueat, quùm ambustae prae frigore partes, putrefactae mox decidant, &hyeme passim mollibus in corporibus excitentur Perniones, pertinaci putredine molesti extremis partibus. Frigidum insuper non omninò exulare à putredinis finibus, non solùm, vt subsequens, verùm etiam, vt praecedens, atque effectiuum verè putredinis principium, quòd forsàn inferiùs data occasione ex Alexandro libabimus. Verùm, ne praeter institutum importunè vagemur, quò obiectioni fiat satis, artidet Doctissimi Costęi speculatio, non enim volens quemquam sua laude fraudabo. Negat ille, &iurè, Lac priùs quàm scindatur, à calore non fuisse perpessum, immò, inquit, feruere priùs Lac oportet, sic crassa à tenuibus separantur. Separi tione facta ad tenues partes secedunt tenues, ad crassa crasse. rassae. Superuentu autem frigiditatis, quae crassa sunt crassescunt magis: Sic distractio maior fit inter crassas, &tenues. Constant haec Philosophi placitis, qui alicubi monebat. Nullum Lac 3. de Hiscoit frigore, sed Serum trahit, igne nimirùm omne spissatur, &crascescit. Quid, dices, si Lacti connato calore tepenti immisero vasculum frigidissima refertum? dubio procul, nec mutabitur, quinimò sic tutamur ipsum ab acore aestiuo tempore. Petebat tandem curiosus, quibus ma-Ad Quę chinis natura tutaretur Lactis vnitatem, praeter sit.