# Lactis physica analysis 205

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/205

formae indubitatum imperium? Respondemus nos commodè id assequi innati caloris praesentia, cuius tamen substantia tenuis adeò est, atque volatilis, vt vel minima ambientis iniuria pereat, atque euanescat, extremo cum Lactis, peticulo. Nullum enim, vt dicebat Plinius, celerius euanescit. Hinc monebat Gal. vt nonnisi ab vberibus, vel praesente animali, qui Lac sum pturi sunt, Lacte vtantur, quod & nos superiùs notabamus. Frigidum namque inque putredinem summè dispositum animaduerto, ob recessum à natura, quam cum Aphrodiseo agnosco proprium rei calorem. Commodabit insi4. Meteor. gnis ille Peripateticus rei splendorem, nobisque erul. 3. Quęst. ditionem. Quoniam autem ex inopia calidi putredo, omne autem, quod hac potentia indiget, frigidum est vtraque quodammodò effectiua putredinis fiunt, calidum, frigidumque: fit enim ex vtrisque, & frigidi, & calidi multitudine, sed frigidi quidem proprij, calidi verò alieni. Calori huic bellum quinetiam indicunt, quaecumque Lac, vel scindunt, vel coagulant; vehementioribus namque qualitatibus, aut oppugnant, aut extorrem labefactata materia auolare cogunt. Consonant hęc profectò pręceptis, quę viuę vocis oraculis, non indignus Discipulus tanto Pręceptore, olim hauserat. Sed fortè verius dixerim parte aliqua commota, corruptaque, totum perire. Sic enim fructus corrumpitur, & Lac, & vinum, & reliqua generis eiusdem. His satisfactum iri putamus allatis obiectionibus, in posterum verò Lactis partes non interrupta serie scrutabimur. CAP. LI. De partibus Lactis variae opiniones.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
