# Lactis physica analysis 207

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/207

T igitur Lac proprio calore orbatur, suaque forma exuitur, vel id sua spontè, vel humana succedat industria, tunc dissilijt, inque varias secedit partes, nouis formis, nouisque facultatibus ornatas, quas, vt admittunt, sensu suasore, sic de partium illarum numero, indecisa lis adhuc viget apud probos quos que Auctores. Casei tantum, & Seri meminit Philosophus, consentitque alicubi Galenus, immò euidentissime in libris de Elementis; Nam in Lacte aliquid est, quod omninò Serosum, ac tenue est, dliquid etiam, quod penitùs Cases speciem refert, crassumque est. Etsi alibi rem ex proposito tractans tres agnouerit, Caseum, Serum, atque Butyrum. Nequè tamen euitauit Cardani Censuram, qui vt Aristoteli condonat Butyri ignorantiam, quod illius aetate non esset notum, sic negligentię, atquè supinae damnat incurię Galenum, cuius seculo iam. erat in vsu. Neutrum tamen, neque rogatus admittam. Falsum est Aristotelem non agnouisse in Lacte pinguem substantiam, neglexisse verò tunc separationem artifices par est, tu ob Casei dispendium, quo plurimo vtebantur in cibo, tùm ob frugalem vitam, quam vel Dios. curis testetur prandium, quod in Prytaneo Athe nienses Castori, & Polluci parabant, Caseum scilicet Phystum, Mazze genus, oliuas maturas, & porros in mensis apponebant, Victus antiqui memoriam reuocantes. Iniquum verò est tantum Aristot. tribuere, vt deroges existimationi Auctoris quarti libri de Morbis, qui tamen bona fide Scytharum refert integrum opificium inButyri confectione.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
