# Lactis physica analysis 208

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/208

Repudiarunt Graeci forsàn, & morem, & cibum, qui Plinij aetate laudatissimus tamen erat barbararum gentium: eaque seueritate, qua indignum medica Hippocra tis opera Artaxersen Coi existimarunt, neglectis tanti Regis armati barbaris minis, barbarum stomachati sunt artificium, quod tamen admisit Romanus Luxus. Quapropter inefficar est argumentum Cardani de libri Antiquitate, cum libri de morbis Hippocratis Nepotis, forsanque coetanei Aristot. agnoscat Diosc. ipseque Galen. Polybo tribuat Hippoc. Discipulo, qui aetate praecessit Aristot. Praeter id, quòd in censura oculatissimus Mercurialis habet, Praesertìm Quartum, qui sanè antiqua Philosophia, & Medicina plurimùm scatet. Prosequar posteriùs Butyri antiquitatem, non secusac Galenum, data occasione, aliàs vindicabimus ab incuria. A Car rera credit, quòd sicut sanguis continet quatuor substantias, ita, & Lac. Est enim, inquit, Butyrum calidum, & humidum, quod sanguini respondet, & Caseus succo melancholico: habet, & Serum, in quo duę sunt substantiae, altera aquosa, Pituitae proportione respondens, ratione cuius Lac frigidum est, & humidum, altera acris, & biliosa, ratione cuius aluum ducit. Omnique tandèm conatu, dum portionem hanc alijs inuisam confirmare conatur, vexat atque distorquet immerentes Aristot. & Galeni manes.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
