# Lactis physica analysis 218

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/218

contextu Acu torum nuper citato, in quo Caseum, flatum, adstrictionem, & ciborum auersionem facere prędicat; illudque pro causa subnectit τότε ὡμὼ καὶ ἅπεπτοι & hoc crudum, & incoctum, Non enim suscribo Galeno, qui comentatur, Crudum & incoctum esse aedulium, talesque succos generare, vel Mercuriali peruertenti, quùm crudum, & incoctile sit aedulium, praeter Auctoris mentem, germanumque sensum. Hunc tamèn melius seruari posse existimo, si dicamus damna recenseri Casei à stomacho inconfecti ob caloris paupertatem; haec verò succedere monet, dum crudum, atque incoctum perseuerat. Nouum non est tales subsequi, multòque deteriores aerumnas primę coctionis frustationem, Nihil enim aequè ad succi bonitatem facit in cibis omnibus, quàm si probè in ventriculo concoquantur. quinimò, & optimi cibi, quique plurimum animali adferunt nutrimentum, suprà modum assumpti, morbos frigidos generant. Ipsiquemet, siquidem vincantur, calefaciunt, si non vincantur refrigerant. Attamen neque simplicitèr talis est Caseus, neque si esset, qui cibi crudi, glutinosique sunt succi, semper essent explodendi, vt dicebat Galenus; cum alibi tamèn ipsos non nede Suc. b. v get. En ipsum loquentem.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
