# Lactis physica analysis 219

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/219

Etenim quicumque plurimùm exercere se possunt, somnumque pro eo, ac lubet producere, vitamque delegerunt à ciuilibus negocijs procul, possint sanè hi Crassi, glutinosique succi cibos coquere. Vel igitur damnat Hippocrates Casei vsum in morbis, quin & in Reualescentibus, quod & nos admittimus, iamque obseruauit Arnaldus Villanouanus, Caseus nocet stomacho debilitato ex longa aegritudine, vel dam na recenset, quae corpori infert, nisi probè à ventriculo conficiatur, quibus & nos libenter subscribimus. Caseus igitur & alit, multumque, ac probum succum corpori dispensat. CAP. LIV. Hippocratis contextum lib. secundi de Diaeta explanamus. Lurimum accedet Caseo dignitatis, si quae priùs ex Hipp. adduximus, modò exacta trutina examinemus. Caseus, inquit, ro2 de TV. bustus est, & aestuosus, et alit ισχυρων, quod robustum li de plen. vel fortè vertunt Interpretes, vnum namque idemque sun tex Gal tribuitur ab Auctore quin loco cit.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
