# Lactis physica analysis 220

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/220

etiàm Eruo, Lupino, Carnibus Bubulis, Similagini, Alicę, necnon panibus ex ijs confectis, & ficubus, quas in doloribus laudat, etsi malo quodam fato Interpetres ficubus ademerint, dolorique copulauerint, reluctante Auctore; qui dum doceret, Milij grana, ac Paleę siccant, & ventrem sictunt, addit μετὰ σύκων ἱσχυρων το σι πόνασι. Cum ficubus fortibus, dolentibus. Causam verò, si dubia doctrina, ijsdem expiscari licebat eodem lib. ro, quà de viribus ficus viridis, non enim diutiùs importunè hic immoror. Admitto quod adnotant politiorum litterarum proceres igχυρὸν dici, πρὸς ἐργὸν verùm cui nam operi destinetur, hoc opus, hic labor. Multis enim modis intelligi potest, ni fallor, alimentum robustum, vel quod calidum, vel quod alteranti validè reluctetur, vel plurimùm alat, vel tandem quod corpori conunicet robur. Fortes, atque robusti cibi dicuntur Gal. & Vallesij testimonio, qui valdè calidi; praeter id quòd monebat Hippoc. palatis verbis. Debiles victus frigidi, valentes verò calidi, ea namque temperies est omnium efficacissima. Praecipiebat Hippoc. in fractura constarum, vt abstineant aegri ab his, quę valentissimae sunt materiae; declarat Gal. Auctoris mentem; Valen tissimae materię intelligit, quae aegrè concoquuntur. Et Hippoc. pręsenti libro, Carnes Bubulae robustae ctae sunt, & aegrè in ventre concoquuntur. Ex quibus patet, & quia calidum, & quia contumax robustum dici alimentum. At verò, quae plurimam praestant corpori alimoniam, roburque conciliant, valentia καὶ ὑσχυρὰ, si nuncupaueris, habebis passim consentientes Eximios Praeceptores. Quaproter, si conditiones hae nostro Caseo congruunt, dubio procul robustissimus dici meretur. Et quod spectat ad caliditatem, &

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
