# Lactis physica analysis 232

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, 232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/232

declino Galeni iudicium. Mollior quidem duriore est praestantior, rarus verò, ac laxus denso admodùm, ac compacto. Iam verò glutinosus valdè, & is, qui ad asperitatem vsquè est friabilis sint vitiosi, praestantior est, qui inter hos duos est medius. His forsan dicam consortes, quae proponuntur à Rhodigino species Casei ex Athenaeo ξυὸς, quod Rasilem commodè vertas ζυρος idest aridus, Coptos autem, praedurus. Nobiles quinetiàm obseruantur Casei differentiae ab aetate; nam vel recens, vel vetustus, vel medio fruitur tempore. Recens erat in delicijs, praequè mollitie optatissimus, ex quo ridiculus ille apud Plautum. ia Paenulo Meum cor, mea colostra, meus molliculus Caseus. Alit hic praesertim sine sale sumptus ex Diosc. Plin. li. 28. & Plinio, stomacho vtilis est, & facilè in memGal. de suc. bra subit, neque succum in corpore vitiosum gib. v. ca. gnit, at neque aggregare potis est, sollicitante incluso Sero deiectionem. Quinimò possis ex Galeno subducendae alui gratia antè cibum recens coagulatos esse cum melle: Confert, & 2. de R. R. obolum Varto, Casei, cum molles sunt, magis alibiles, in corpore non resides, veteres, & aridi contra.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
