Latin
233
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 233
Unproofread scanNot analysed yet
hoc equidem boni, &in ipso agnouit Ra tius, quòd dum Carnis est augumentatiuus, adu stionem interim reprimat stomachi, &quod notat Arnaldus Villanouanus propter sibi anne ram humiditatem confert stomachi siccitati. 3. de AF. Profusus est Galenus in laudibus sui Oxigalactini, verùm neque nostrati recenti suae desunt laudes. Vt vt sit Caseus recens frigidus est, &huPaul. Raz. Auic. midus in secundò gradu, inquit, Princeps, &ex materia illud obtinet, vt obstruat meatus, ven trique fluenti conducat, etsi minùs, quàm vetus. Repulsoriam in super vim ipsi tribuit Paulus, vt &vulnera glutinet, subscribente his Oribasio. Coll. c. 15. Aetius vero discussoriam ipsi vim iungit, necessa riam ad magna glutinanda vulnera. Illud insupèr obseruauit, Recens, &humidus Caseus, magnoperè auxiliari videtur ijs, qui spumam argenti hau 10. simpl. serunt, si quis ipsum in cibo accipiat. Quinimò Ga lenus Villico, moderatae magnitudinis vulnus habenti, tritum aliquandò imposuit, vulnusque integrè solidauit, simplici; atque recentissimo Caseo. Et quod notat Auic. non vulgare est, hoc prohiberi apostemari plagas.