# Lactis physica analysis 237

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/237

Caseus verò, qui reliquos sapores praefert, vel Lacti hoc refert acceptum, vel admistę substantiae, vel consequitur tandèm ad nouam mutationem. Haec verò, si praeter innati caloris abolitionem, humidi quinetiàm alterationem includat, ita vt, quod erat familiare, atque connatum extraneum, atque diuersum euadat, tunc vniuersa secedente materia in putredinis partes, inutile redditur mistum alendo, aut medendo humano corpori. Sin verò acescat, tractis in consortium reliquis partibus, vtile, atque suaue praebet corporihumano alimentum, & auxilium. Suauissimu hunc praedicat Galenus sua in patria, qui ab incolis Oxigalactinus dicitur, stomacho minimum noxius, concoctu, transituque omnibus alijs Caseis facilior; succum habet non vitiosum, neque vsque adeò crassum, leuiter refrigerat, atque digerit, repellit insuper; quapropter, nec incredibile est Galenum, magnum Rustici vulnus hoc glutinasse, vt ipse alicubi narrat, & Paulus subscribit. Extollit Plinius acidum cum oximellite, non secusac Caprinum Lac tritum, & impositum genitalium Carbunculis summope rè conferre testatur. Attamen, neque omnibus gratum fuisse talem Casei lęsionem hinc conij cio, quòd Virgil. referat, scitè consuluisse Opi liones non intermissa opera Casci indemni tati. Nocte premunt, quod iam tenebris, & Solsca dente Sub lucem exportant calathis, adit oppida Pastor CAP. LVII. Absoluimus tandem Casei dotes, & differentias. Quas insuper natus est Caseus induere af

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
