# Lactis physica analysis 24

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, LACASSIMISICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/24

Non remorabitur postac nostrae disquisitionis cursum, quae inter Sectarios viget controuersia, cui primas debeatur ex tribus recensitis mammarum vsibus, & si priores, vtpotè communes vtrique sexui, non dubitem praeferendos. CAP. XI. Expenditur Naturae finis in situ, & figura mammarum. y Beriorem nos ducent in notitiam, quae celeberrimi indagant auctores in mammarum situ, atque figura. Quamquàm etenim, vt dicebamus, sensui exponantur, quòd attamen fuerit Naturae consilium, vt multiplices, posituque dissimiles animalibus assignauerit, figura verò consimili parumque varia, curiosa stimulauit acriter ingenia. Duplices genuit, quoniam corpus animalis in partem dirimitur dextram, atque sinistram, ita vt quòd vni largiebatur, alteri non absque iniuria denegasset. Accedit, quòd si quando dextra laederetur in parte animal, altera suppetias ferret, viceque versa sinistra, ne soboles debito destitueretur pabulo. Multiplices dedit, quibus multiplex partus, pauciores, quibus vt in plurimùm vnica proles. Sapientissima verò congruum quibusque meditata mammarum positum, homini quidem cui Os sublime dedit caelumque videre. Quid. Met interiori in parte supra pectus collocauit. Erat enim animal hoc lato futurum pectore, ob caloris copiam, proindeque occursantibus iniurijs magis expositum.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
