# Lactis physica analysis 240

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, 240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/240

Vt enim bellum hic indicit reluctanti stomacho, sic olentem amplexatur, intimoque in sinu fouet, Casei varios quoque nouit colores, at viridis quem ipsi tribuunt Auctores, non leuem difficultatem incutit. Et verò in recentibus ob admisti Seri portiones, subuiriditas nonnumquàm conspicitur, ni tamen velis, pro viridi recentem interpretrari cum Columella, Quàm celerrimè ven lendus, dum à lhùc viridis succum retinet. Vel si noua translatione ad fortitudinem hoc dictum asseueres, nec me habebis contradictorem, nam & Poeta. lam senior, sed cruda Deo, viridisque senectis. & alibi. Euryalus forma insignis, viridique ruuenta. Ex Lactis insuper specie variae exoriuntur Casei differentiae: nam vel simplex est Lac illud atque ab vnius speciei animalibus emulctum, vel ex pluribus mistum, puta ex Ouillo, & Caprino, quae suauis, & frequens mistura est, olimque Sic lis visitata ex Aristot. Phrygium Cascum aliorum animalium ope concinnabant, cuius, & meminit idem Auctor. Diuturnitatem etiàm Mistio haec conciliat, quamquàm & Caprinus, & Quillus firma compage, atque integris viribus reluctentur vetustati, praecipuè si frequenter, & aequaliter oleo perfundatur. Quòd si connata affluant pinguedine, minùs experientur putredinis damna, minusque innascentium, vel occursantium insectorum exponentur frequentibus iniurijs. A facilitate quinetiam, vel difficultate coctionis commodè quis nouum indagabit differentiarum fontem.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
