# Lactis physica analysis 242

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, 242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/242

sic olim prodigiosi Lunenses, quippè ad singula milia pondo premebantur; aut varia figura cohibent, quorum & causas superiùs attigimus. Sic & priscis sęculis, ex Seleuco apud Athenęum, vtebantur quibusdam tenuibus, & latis (aseis, quos Cretenses Thaleias nuncupabant. Nec si quid inexplicatu relinquam, vitio quis mihi vertat, & quòd Historicis haec reseruo, & quòd Physicae notitit, quam modò profiteor, nihil conducant. Non pręteribo tamen, quòd Euripides in Cyclope meminerit Casei, quem dicit ὀπίαν, diuinasse interpetres, acrem, concretu succo ficulneo, Adagiographum verò vertisse succulentum. Postremum tandem, nec renuunt locum, differentiae illae Casci, quae à loco sumuntur. Romae, vbi omnium gentium bona cominùs iudicabantur, Plinij aetate laus erat Caseo Nemansensi, Natusico, Bythinio, Lunensi, qui à Regione Ligurię, atque Hetruri. contermina nominatur, magis quam à Lunę sigillo, quo insigniebatur Marin Dist. tialis testimonio. Caseus Aetruscae signatus immagine Lunae Praestabit pueris prandia mille tuis Non praetermittam, quod idem Auctor Trebulanum extollit; sic dictum, plerique credunt, à Trebula oppido in Agro Reatino ex Varr. Trobula nos genuit, commendat gratia du- lococii.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
