Latin
CAP. LVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 249
Unproofread scanNot analysed yet
Diffluentis igitur pinguedinis copia moniti, duraque necessitate coacti, Romanis priores Barbari, nouum machinati sunt opificium: &Casei firmiori concretioni consulentes, qui prae nimio Butyro inutilis, moxque rancidus, &longissimas tenebras fugantes pinguis humoris beneficio. Vt verò noua cupedia corruptam in Vibem introducitur, mirùm quanto cum plausu excipitur, ita vt contemperaneus Plinius epitheto insigniat, laudatissimi cibi, quam quàm Pintanus inutili labore, lautissimum, restituat. Vindicauimus hucusque Romanos ab incuria, vindicabimus in posterum, &Plinium à Mastigopho ris. Leue est, quòd ea auctoris Verba, Et qui diuites à plebe discernat, sic interpetretur Delecampius; Nam diuites plurimùm quotannis esuis Armentis reponunt, quod vendant: plebel parùm, &quod in vsum quotidianum tantùm satis sit, itaque locupletibus in censu, &redditu est, Leue quidem infert Plinio damnum sinistra hęc interpetratio, at nemo non nouit sen sus distorsionem. Quid enim Butyrum magis, quàm coetera Lacticinia, vel cerealia distinguere diuites, à plebe potis est, si omnium paritèr inopes? Aut quando Romae diuites, plebsuè alebant Armenta?