# Lactis physica analysis 250

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/250

quod si foris vtriquè aluissent, non disparem habebant sortem; quùm suppeteret quantitas in quotidianum vsum. Cibum dixit Plinius, non mercimonium, eaque ipsi mens, vt Butyrum significet fuisse tunc sumptuosum, minimequè plebeium. Sic Sene ca Siligineo pani lectissimo plebeium opposuit, plebeios nonnullarum palmarum fructus dixit Plin. quod vili aequipollet; ex quo Martialis. Imbue plebetas Clusinis pultibus ollas. Quapropter apud me tam valet Butyrum diuites à plebe discernit, quàm si dixisset Plinius, diuites à pauperibus; tùm ad proprietatem op positionis seruandam, tùm etiam quòd haec confirmet Plautus Heus tu, quamquàm nos videmur tibi plebej & pauperes Si nec rectè dicis nobis diues de summo loco, Dispendiosum igitur erat cibi genus Butyrum & pauperum crumenae onerosum. Huius Enchy riam sua aetate consuetam, dum prosequitur Plinius, errandi occasionem prębuit suo Censori Delecampio. Videamus primùm quid dicat Plinius. Fit ex Caprino, sed Hyeme calefacto Lacti, Aestate expresso tantùm, crebro iactatu in longis vasis, angusto foramine spiritum accipientibus sub ipso ore aliàs praeligato. Additur paulum aquę, vt acesucescat, Quod est maximè coactum in summo fluit, at id exemptum, addito sale Oxygala appellant, reliqua dicoquunt in ollis, ibi quod supernatat Butyrum est oleosum natura. At Delecampius sic tex. subuerut.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
