Latin
CAP. LVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 253
Unproofread scanNot analysed yet
Tsi mille modis nobilissima hęc Butyri substantia vitę humanę conducat posthabitis nunc commodis, quae artibus, &artificibus ministrat, illud tamen nostrum sub censum venit, quid pręstet vtilitatis in humano corpore sano, vel egrotante. Et verò olei vicem supplere plurimis in regionibus, vbi exulant Oleę prę Cęli inclementia, nemini nouum esse puto: at quibus probatioris quinetiàm olei suppetit copia in condiendis ferculis, carnibusue assandis, solum Butyrum prę suauitate est in vsu. Hinc Dioscor. tempestate recens obsonijs additum, olei vicem pensabat, &adipis vice fungebatur in bellarijs. Alit prętereà vbertimè corpus nostrum. Quapropter l. Bruyer.