# Lactis physica analysis 254

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/254

refert, quòd quidam Antiquorum famem, sitimque sedare, & vires conseruare exiguo gustu prędicant. Vidimus recentissimi Butyri frustula Lacti innatantia primis apponi mensis in Germania Verno tempore, dum Sereniss. M. D. famularemur. Frequentior, vt audio, Populis Scandiae, atque Sarmatiae eius vsus: frequentissimus Belgis, horumque peculiaris cibatus appellatur ab eodem Bruyerino, eo enim nullo non die vtuntur, omnibusque mensis apponunt; vndè Batyrophagi vulgò appellantur ex Auctor. Antiq. Conu. Non errabo forsan, si cum Razi dixero, ipsum esse nutribilius omnibus vnctuosis, atque maioris existere virtutis. Refricabo inuitus antiquitatis memoriam, quòd lulius Alexandrinius credat ignorasse veteres Butyrum alere, Cardanus verò exprobet Gal. incuria, quùm suo tempore inuentum iam esset Butyrum. Do ctissimus Mercurialis difficultatis praescius, vel conscius, nodum sic soluit. Habuerunt quidem veteres varia Butyri genera, sed pharmaci, potiùs loco, praesertim apud nobiles, quod cibi illis in vsu erat, vt non immeritò Plinius, Butyrum gentium Barbarum laudatissimum cibum, quiue diuites à plebe discerneret appellarit: hac namquè ratione factum puto, vt Athenaeus, qui suo conuiuio nullum cibi genus praeterijt, Batyri nunquàm mentionem fecerit. Manus dabit, ni fallor, Cardanus ęquissimo iudici, verùm si Alexandrinus Plin.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
