Latin
CAP. LVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 259
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquàm verò in tenellam aetatem tot eroget beneficia, non minora reseruat, &firmiori. Prętereo, quòd à balneo vicem olei suppleat, cutim eruget, alimentum aduocet, effluxum temperet, corpus impinguet ambienti obstet. Eo solo si vtaris in Bubonibus, Parotidibus, orisque phlegmonibus, concoquet, &perfacilè digeret, Gal. testimonio. Alios quoque omnes affectus phlegmonosos, posteaqua fluxio restiterit ijsdem debellabit viribus. Pleutiticis, &Perineumonicis singularem praestat opetam, quùm in ventrem deuoratum, indeque distributum, &materiam concoquat, &magnificè expuitiones promoueat. Non dubium, quòd si solùm lingatur magis quidem concoquit, verùm minùs educit; sin cum melle, &amygdalis amaris, plus educit, sed minùs concoquit. Addit Auic. ipsum prohibere sputum sanguinis, &conferre expulsioni saniei. Contra inflammationes, &duricias vuluae laudat Dioscorides, quòd nec virus resipit, nec vetustatem sentit, quamquam &suas ipsi reseruet laudes Arabum Princeps. Dysentericis, &Coli exulcerationibus infunditur, in medicamenta addi solet, quae pus mouent, vtile presertim, quùm nerui, aut cerebri membranę vessica, aut ceruix vlnera acceperint. Itinerantibus in magno frigore, &quibus congelationis metus impendet, egregiè subuenit, si postquàm Butyrum assumpserint, forte hauserint vinum. A morte insuper reuocat, ex M.