# Lactis physica analysis 259

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/259

Quamquàm verò in tenellam aetatem tot eroget beneficia, non minora reseruat, & firmiori. Prętereo, quòd à balneo vicem olei suppleat, cutim eruget, alimentum aduocet, effluxum temperet, corpus impinguet ambienti obstet. Eo solo si vtaris in Bubonibus, Parotidibus, orisque phlegmonibus, concoquet, & perfacilè digeret, Gal. testimonio. Alios quoque omnes affectus phlegmonosos, posteaqua fluxio restiterit ijsdem debellabit viribus. Pleutiticis, & Perineumonicis singularem praestat opetam, quùm in ventrem deuoratum, indeque distributum, & materiam concoquat, & magnificè expuitiones promoueat. Non dubium, quòd si solùm lingatur magis quidem concoquit, verùm minùs educit; sin cum melle, & amygdalis amaris, plus educit, sed minùs concoquit. Addit Auic. ipsum prohibere sputum sanguinis, & conferre expulsioni saniei. Contra inflammationes, & duricias vuluae laudat Dioscorides, quòd nec virus resipit, nec vetustatem sentit, quamquam & suas ipsi reseruet laudes Arabum Princeps. Dysentericis, & Coli exulcerationibus infunditur, in medicamenta addi solet, quae pus mouent, vtile presertim, quùm nerui, aut cerebri membranę vessica, aut ceruix vlnera acceperint. Itinerantibus in magno frigore, & quibus congelationis metus impendet, egregiè subuenit, si postquàm Butyrum assumpserint, forte hauserint vinum. A morte insuper reuocat, ex M.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
