# Lactis physica analysis 263

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/263

Si quid taleigitur nanciscatur Butyrum, praecipuè verò in pectore, & in pulmone, plus coeteris, atque valentiùs exterget; quapropter in expellenda sanie laudabat ipsum Auic. edoctus à Gal. qui Butyrum extulit, semperque magnifecit. Scrupulum interim obuium euellere nitemur, de opportuno Butyri vsu in phlegmone. Docuit pridem Gal. non tantùm oris phlegmonas hoc sor. Simpl. lo, verùm, & omnes in ore affectus phlegmonosos, postquàm fluxio restiterit, digerere pariTetr. 2. sem ter, & concoquere. Aetius fidus alioquin Galeni Sectator, saepè verò & transcriptor, oppositam nihilominùs tradere videtur theoriam. Dub. habet enim. Proindè, vbi vehemens dolor obtinet, & humores adhuc influunt, Butyro vtemur, locum assiduè illinentes. Declinat ille Butyri vsum in fluxione, hic verò fluentibus adhuc humoribus ipsum suadet. Controuersia, quae prima fronte ardua, & à nemine, quòd viderim animSolut. aduersa, non difficili componitur negocio. Sana, atque verissima est vtriusque Auctoris sententia at non ijsdem insistunt tramitibus. Curat Galenus, praeseruat Aetius.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
