# Lactis physica analysis 264

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/264

fluxam iam materiam conatur ille resoluere, atque concoquere Butyro, cuius reformidat opera, si fluxionis aliqua supersit suspicio, ne laxata parte amplior irruen ti pateat, aditus; praeseruat Aetius, quoniàm phlegmonis potentissimae causae aduersatur Duas verò parti intrinsecas agnouit Galenus, do lorem, & calorem, quibus allicitur sanguis, co tinens phlegmonis causa. Vt igitùr doloris ve hementiae obuiaret, Butyro etiam relaxante, n improuidus, vtitur, ratus ex pacatione maiu beneficium, quàm ex laxitate detrimentum. Prę ceperat haec olìm Glauconi Galenus. Siquidem non admodùm dolent, talibus vtendum, scilice repellentibus, cum magno autèm dolore fluxu incidente, non sic oportet, nequè aquam calidam, neque oleum, neque farinae triticeae cataplasmata afferre, haec enim omnia dispositionibus reumaticis aduersantur, quamuis ab initio aliquid iuuare videantur. Sufficit autem in hiuscemodi affectibus, vehementiam deloris mitigare aliquo ex ijs, quae ex passo, & oleo rosaceo, & pauca cera, quae in vtroque sit liquefacta, conficiuntur. Lentum verò, & absque morsu aptissimum alibi prędicat ad dolores sedandos, quale nostrum quisque fatebitur Butyrum. In Medicum vsum producet, & Dioscor.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
