# Lactis physica analysis 265

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/265

Butyri fuliginem, eiusque tradit conficiendi modum intentatum remedium Romae ob Butyri raritatem in Gręcia verò Galeni aetate forsàn obsoletum. Non enim verisimile est, si reliquas proponit fuliginis species particulari capite, hanc dissimulasse, vel neglexisse, quamquam egregia tradiderit de fuligine in genere, & quę nostrę adamus sim aptari queant. Fuligo, inquit, omnis exiccatoria est, ac proindè terrestris essentiae habens quass dam etiam ignis, qui materiam combussit reliquias: sed id pusillum est. Porrò tota natura terrena est tenutum partium. Sed quae speciatim in ea differentiae sunt, hę pro vsta materia eueniunt, ex acriori, & calidiore, tali etiam proueniente fuligine, ex dulciore simili quoquè, & hinc fuligine proueniente. Hęc quidem consonant ijs, quę de Butyri fuligine tradidit Dioscor. Eius effectus est in medicamen heoda 3 tis oculorum exiccare, & astringere, fluxiones cohibet, & vlcera celeriter ad cicatricem perducit. Talia verò suauius coeteris fuliginibus nostra praestabit, ob combustę substantię lenitatem. Hęc habui, quę de Butyro proponerem, nùnc reliqua prosequar.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
