# Lactis physica analysis 267

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/267

Cui & subscribere visus fuit Plinius, quem sibi auxiliarem Gorraeus producit, dum emanantem ab assato iecore liquorem, ob similitudinem, Saniem appellat. Hinc est, quod Praeceptor, non saniem simpliciter, verùm saniem dilutam, circumloqutione quadam, ipsum appellauit ἴχωρα ὑδατώδη. Grauiora interim nos reuocant, primumque an omne Lac serescat? Dubitationi non leuem prębuit ansam Strabo, referente Eruditissimo Mercuriali: narrat ille apud Gades, pascua eius bonitatis fuisse, vt Pecora Caseum absque Sero faciant, ac proptereà cogantur Opiliones prę pinguedine, Lacti aquam affundere, si coagulari Caseus debet. Quę tamen per hyperbolem dicta censemus, quòd minor illa Seri quantitas, incolis sit pro nulla; secùs verò, qui per angustissimos meatus flueret, aut mulgeretur non summa violentia? Omne igitur Lac. quùm sit humidum, Serum habet potentia, mox per corruptionem manifestandum: ita vt si certis limitibus vallare Serum expetas, dicam esse tenuSeri nata em, & aqueam substantiam ex Lactis corrup ra. tione ad varios vsus aptam. Tenuem dixi, & de sut. b. v. aqueam cum Galeno; hanc quidem, & sensus 3. de 4. 1.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
