Latin
CAP. LXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 269
Unproofread scanNot analysed yet
ticeps. Viteriùs sciscitabitur curiosus veri indagator, quùm Lac sit ex sanguine, nemine refragante, ex qua nam sanguinis parte Serum generetur? dicam ego ex nulla, si propriè me lo-Respon. quentem audire non recuses; &quòd immediatè fiat ex Lacte, &quòd iam conuicerim, hoc esse corpus similare. At si proportionem tantùm requiris, non dubito, quam habet Serum, eandem habere sudoris, &vrinae materiam in sanguine, hincque nomen mutuasse. Dispar tamèn longè, lateque vtriusque substantię est conditio, quantùm distant sanguis, &Lac, &quod per corruptionem prodit, ab eo quod per generationem consistit: ita vt Doctissimus Ferne- in physiol lius iniquam, &ineptam non immeritò dicat sanguinis cum Lacte collationem. Supersunt non nullae in nostro Sero antiqui ichoris proprietates, at pluribus, &pręstantioribus ornatur ob nouam generationem, &partium quarundam in obseruatam adhuc mutationem, vt posteriùs dicemus.