# Lactis physica analysis 269

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/269

ticeps. Viteriùs sciscitabitur curiosus veri indagator, quùm Lac sit ex sanguine, nemine refragante, ex qua nam sanguinis parte Serum generetur? dicam ego ex nulla, si propriè me lo-Respon. quentem audire non recuses; & quòd immediatè fiat ex Lacte, & quòd iam conuicerim, hoc esse corpus similare. At si proportionem tantùm requiris, non dubito, quam habet Serum, eandem habere sudoris, & vrinae materiam in sanguine, hincque nomen mutuasse. Dispar tamèn longè, lateque vtriusque substantię est conditio, quantùm distant sanguis, & Lac, & quod per corruptionem prodit, ab eo quod per generationem consistit: ita vt Doctissimus Ferne- in physiol lius iniquam, & ineptam non immeritò dicat sanguinis cum Lacte collationem. Supersunt non nullae in nostro Sero antiqui ichoris proprietates, at pluribus, & pręstantioribus ornatur ob nouam generationem, & partium quarundam in obseruatam adhuc mutationem, vt posteriùs dicemus.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
