# Lactis physica analysis 27

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, LACASSIMISICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/27

Proinde verita Natura, ne quod erogabat in crines, dentes, & cornua proli subtraheret, ad inferiorem ventrem mammas ex thorace deduxit, sperans Lactandi commoditate, atque alimenti vicinia natorum indemnitati exacte consultum iri; dum parem interim visceribus coctioni dicatis refeiunt gratiam, tùm fotu, tùm obuium terrae, & aquae eludendo frigus. Tandem verò parùm dissimilem obtinuerunt mammae figuram vnaquaque in specie, quòd simile sit earum officium. Capacissima omnium est orbicularis, commodissima, minimequè iniurijs exposita. Praetereà sic meliùs coctioni consulet calor innatus externa praesertim in parte, dum materiam disponit, atque immutat, aequa virtute, parique propinquitate. Desinut vbera ex rotunda ad pectri depressa in oblongam figuram, aemulam limonum, quos citratos dicunt; ea inquam de causa vt vasa vnicam in papillam oscillent: Et si in Nutrice nostrae filiolę monstroso euentu, pluies obseruarim circunstantes papillarum ordites Lac abbundè fundentes. Hoc inquam gutunio, seu mauis infundibulo, Lac instillatur commodissime, infantis osculo, illaesa respiratione, quàm quidem naribus commisit occupatum os in actione sugendi. CAP. CAP. XII. Vtero denegatur Lactis generatio, foetui suctus 7 Lteriùs nos progredi non patitur insignis auctor libri de Natura Pueri, vim promulgatae suae sententiae inferri reclamans ex temporaneis nostris petitionibus. Audiamus ipsum loquentem. Et à Pinguedine calefacta, & alba existente, quòd edulcoratum est à caliditate, quae ab vteris accessit, expressum venit in mammas, & in vteros quoque parùm venit per easdem venas, & vbi peruenit in vteros de Lacte, puer ipso paululùm fruitur, mammę vero suscepto Lacte impletae attolluntur. Ita vt Lac fieri credat ex pinguedine in vtero calefacta, ibique Lactis formam adepta, qua nutriri inclusam prolemmammasquè turgescere praedicat.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
