# Lactis physica analysis 270

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/270

Deducit ichor ille sanguinem crassisculum in arctissimas vias, quo munere perfunctus, exploditur tandèm à sagaci Natura: noster verò, indiuiduus Lactis comes, nec cessat ab iniuncto officio, donec superstes sit atque incolumis Lactis essentia. CAP. LXIV. De Seri temperamento. Vmida igitur haec substantia, quae post Lactis interitum fluitat atque diffluit, fluctuantes, & reddidit Eximios Medicinae Proceres, ita vt apud iudicem lis adhuc indecisa pendeat, quodnam sit Seri temperamentum, frigidumne, an calidum? Humidum prętereà actu, etsi nemo controuertat sensu suasore, siccum tamèn virtute, vt marinam aquam, illud dicere coguntur, qui ab consocia substantia calidum profitentur. Controuersiae occasionem praestitisse visus fuit Galenus, etenim cap. de Oxygalacte calidum agnoscit. Neque enim ampliùs calidam, acremque qualitatem, ac facultatem retinet, quàm Lac à Sero habet; quibus & subscribit Aetius. praecedenti verò cap. & alibi dum acrimoniam in Sero agnoscit, non dubia ponit in ipso caliditatis indicia. Quibus forsan monitus Aetius, reponit ipsum inter calefacen 99. tia primo ordine, Aloem nempè, Chamaemelum, &c.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
