# Lactis physica analysis 274

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/274

Hoc, & rogatus forsàn Carrera admittet, pręcipue monitus à nobis superiùs, vnica, quàm dissimulat, esse Seri substantiam. At verò, etsi coa gulantis succi non controuertam vires, quòd sapor, atque odor in Caseò praesertim, abundè testantur, Sero tamen parùm, aut nihil accessisse mutationis obseruo, quod & ratio egregiè suadebat. Etenim quùm natum sit vnumquodque ad suum ferri simile, vt foelicitèr disputauit Hippocrates, Coagulum, vt Lactis compagem dissoluit, amplexabitur potiùs Casei materiam crassitie sibi congenerem, quam Seri diffluentem, & aqueam. Haec verò, etsi substantia tenuior, statim secreta, vixque concretae massae ora lambens, commodè refugit Coaguli inquinamenta. Quapropter, quod minùs credebat Conciliator, praeter moram, & contactus conditionem, modus quinetiam substantiae, tenue Serum eximit à labe: quùm actus agentium in materiam concidat dispositam, vt suo auctori sua verba reddam. Neque verò pręteribo, quod sibi obijcie. Dubit. bat idem Conciliator; quùm ex solutione, quam tradit, non parùm labefactari valeat, quam veConciliatam existimamus sententiam. Quantitas, intoris Soquit, Coaguli est modica valdè Lactis respectu, lutio. ergò nequit afficere eius temperamentum.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
