Latin
CAP. LXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 275
Unproofread scanNot analysed yet
Respondet, etsi exiguae sit molis, quòd tamen est de Natura principiorum, vigore potens; sic enim agit in Lacte, vt sperma in menstruo, Insupèr, quùm ebullitionem quadam ferè per viam putrefactionis Coagulum inducat, non dubium igitùr caloris seminium introducet, hęc ille, ConfutVeruenim uerò, neque admittimus, quòd si Coagulum crassiorem Lactis partem vnit, atque coercet, statim vniuersas afficiat partes: dicamque cum Aristot. ipsum potiùs efficere quantùm, quàm quale quid, vt semen. Neque verùm est, quae per putredinem emergunt, hinc tandem euadere calidiora; quinimò putrefactio communis passio est, &frigiditatis propriae, &caliditatis alienae, omnimodaque natiuae caliditatis extinctio, vt Philosopho placuit. Quid valeat ignis, posteriùs examinabimus, vt Acorombono fiat satis. Interim verò negamus Coagulo, vel igne, quantumuis actiuis, immutari Seri temperamentum, quùm nullam obseruet sensus, vel perexiguam indè alterationem, &conuincat obseruatio, ipsum refrigerare Eucratu corpus, seclusa etiàm louber ti purgatione. Haec non iniuria suspectas reddunt Concil. &Acorombus productas conciliationes. Neque verò minores patitur redargutiones eorum opinio, qui ob acris substantiae mistionem, Serum nonnumquàm calidum iurè dici praedicant.