# Lactis physica analysis 276

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/276

Non enim video, quomodò euasuri sint Conciliatoris censuram, Si haec natura caliditatis, & acuminis et à dominio infuerit non est, vt textatus est Galenus frigida, & humida, quod maiori distinctione inculcat, & Acorombonus. Si in aqua Lactis hę duae sunt partes, aut nitrosa aqueae dominatur, aut aquea nitrosae, aut aequè insunt. Si primum, calida erit aqua Lactis, si secundum frigida; at verò si tertium, temperata erit, quod, inquit, nullus adhuc asseuerauit. Possem & ego argumentum certissimum adducere ex nouis obseruationibus talis substantię, quae tamen suo loco reseruo. Equidèm non desino mirari, qui fiat, vt cum in re proposita oppositas animaduertant Auctorum men tes, ineptire non desinant, qui caduceatorum prętextu inanem gloriolam aucupantur. Quid enim refert, si Aetius, Oribasius, Mesuesue, vel Goog vel tandèm Arabum vniuersa Schola damnetur ab experimento, naturalium rerum in refragabili censore? An nouo priuilegio noster cognoscendi modus res immutat? Refrigerat Serum, vt dicebamus temperatum corpus, intemperato calidisque morbis aduersatur, quicquid dissimulet loubertus: quis proindè Serum calidum dicet?

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
