# Lactis physica analysis 277

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/277

Impropria nimis, atque captiosa nominis significatione nos deluderent in re tàm graui Auctores, si frigidum dicerent Serum, quòd calidos, & acres humores purgando corpus refrigeret; namque seclusa etiàm omni deiectione, quam non nisi in maxima assumptum quantitate pręstat, vt suo loco dicemus, opera frigiditatis exeicet in humano corpore. Sat proindè sit haec cuasio louberto propriae existimationis in tutelam, dummodò nobis neutiquàm imponat, aut veritatem deducat in discrimen. Quibus verò sana mens, nunquàm dubia fuit Seri frigiditas, & humiditas; quamquàm subdominari partes nonnullas calidas profiteantur, quae naturalium rerum est dissimilitudo, vt alibi disputauimus. Quapropter, dum Auic. agnoscit in Sero caliditatem quandam, Galenus acrimoniam cu calore, ertandi posteris emanauit occasio, vndè eruditionis pendebat certitudo. Transcriptoris Oribasij excuso genium, non ingenium, vtrum. que in Aetio damno; transfugam impunè dicent alij à suo Galeno, & à veritate deuium Quòd verò obtrudit loubertus, nonnullas Seri operationes caliditatis indices, extersionem, attenuationem, digestionem, purgationem, pridèm à Conciliatore animaduersas, etsi habeam quibus causam controuertam, opponam tamen, extersionem, ablutionemque acrimoniae intestinorum, verùm absque mordacitate. Addam, & acri sanie infestata vlcera praestantiùs eluere, quàm aquam, non secusac eidem praeferri in ablutione digerentium medicamentorum quae ad Enthymomata, atra, sugillata, hyposphagmata parantur.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
