# Lactis physica analysis 280

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/280

Ex anni quinetiàm ętate; Vere copiosum, tunc enim Lac liquidissimum, aestate mediocre, exiguum Autumno. Pollicentur viridia pascua, atque vliginosa Seri copiam, arida, aptica, mon, tana, vel marittima, inopiam. Reliqua ex dictis facilè metieris, iam enim propero ad qualitates. Neque tamen putes, quae superiùs determinauimus de Seri temperamento, vel resultan te qualitate, modò me controuertere; est enim omne Serum frigidum, & humidum, non simplicitèr solùm, verùm, & corpori humano quomodocumque affecto. At si compares species Seri inter sese, varias hinc emergere quisque agno scet primas Seri qualitates, pro natura animantis, pabuli, & Cęli, Calidius proindè Caprinu, frigidiori, atque humidiori Asinino deprehendes, non ob maiorem tantùm nitrosę, quam dicunt, partis participationem, verùm prę huius intensiori gradu, & minoris frigiditatis in aquea etiàm portione. Hinc suaue gustui, vel insuaue dicimus Serum, gratum, ingratum uespirare odorem: quis enim adeo hebes, atque stupidus, qui non discernat nidore Caprinum Serum ab Asinino praesertim, quamquàm nullam occucul liIll.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
