Latin
CAP. LXVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 281-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXVII. Serum an Alat. Vllam sibi reseruasse dignitatem inter alimenta Serum videtur, ita vt superfluus dicar, qui rem proclamatam nunc controuertam. Obuiabunt interim, qui negatiuam tuentur, obijcientque primum aqueam Seri substantiam, ineptam solidioribus partibus alendis, quibus vera debetur nutritio. Cuipabunt praetereà congenitam stimulandi facultatem, qua non solùm sibi incommodat, verùm, &crassiorem partem alendo aptissimam irritat, atque propellit, quod so animaduertebat Pergamenus. Insuper propter quod vnum, quodque tale, &illud magis, sed propter Serum Lac minus nutrit, erit igitur praeter alimentorum censum.