# Lactis physica analysis 282

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/282

Fidem his faciet Galen. etenim liquidissimum Lac Serum, crassissimum Cascum habet plurimum ...... Crassius, valentius nutris tenuius autem minùs. Quod & in fine sequentis capitis, quâ de Oxygalacte validissimè confirmat. Perspicuum, inquit, praeterea est, quòd eorum Corpora, qui solùm id, quod concretum est comederint, ampliùs nutritur? Minùs verò eorum, qui vnà cum ipso serosi humoris quidpiam transglutierint: & multò adhuc minùs eorum, qui eius quidem, quod coactum est, parum, serosi autèm humoris plurimum hauserint. Firmioribus tamèn, ni fallor firmatur fulchris opposita opinio, quae Serum inter alimenta reponit; quem latuit summi Poetę consilium? acremque Molossum, pasce Sero pingut, &c. Demprompserat hęc, ni fallor, à Diosc. Cero, quad à Caseo manauit, quam optimè canes aluntur. Ne ve pingue illud Virgilij difficultatem incutiat, fecit Seruius eo loci, bona fide testatus, ab effectu Se- in Comm. tum tale dici. Aqua Lactis, quae pingues efficit canes.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
