# Lactis physica analysis 285

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/285

Vt enim prioris violentia pessundantur, & crassiores, quae residere debebant partes, sic posterioris suauitate, mistus hic liquor ex diutino commercio congruam sibi lucrifacit crassitiem, in solidarum beneficium. Si quid verò ineptum, aut alendo incommodum Serum habeat adiunctum, calor idem, aut domat, aut contumacem secernit, reseruata sibi substantię meliori parte qua tandem fruatur alendum corpus, quod minùs credebat secundum argumentum. Nequè maioris ponderis est, quod tertio loco obijciunt: Si quid enim conuincit ex dubio principio infirma illa ratio, minorem tantùm probat à Sero fieri nutritionem, quàm à Caseo, quod nemo sanus in sano corpore negabit; secùs verò in valetudinarijs, quibus prae caloris inopia, & meatuum obcęcatione arescentibus membris, permeans, minimeque reluctans expetitur alimentum. Serum igitur alere corpora nostra, quod erat in votis, iam abundè probauimus,

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
