Latin
CAP. LXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 286
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter Medicinae Proceres, etsi blandis non destituerentur medicamentis, vnam hanc ob causam praetulisse in febribus Serum existimo, vt aestuantia mulcerem viscera tutissimo pharmaco. Refrigerat igitur Serum, atque humectat per se corpora nostra, intus, extraque ad notum quùm aqueum sit praedominio, qua in super de causa egregiè abluit. Si quidem aqua, quùm tenuium sit partium, quod aqueum aequabiliter corpora omnia penetrat, atque persuadit, Proindè nec mirum, quod referebat I, Quercetanus montanos Babulcos Sero, aquę vice vti. Peculiari ve rò substantiae modo haec non tantùm assequitur, verùm, &nobiliora praestat, si hoc ablueris medicamenta ea, quae digerere solent ecchymomata, &atra. Sic etiàm eo vtemur ad sugillata, &hyposphagmata, peculiaribus ad haec medicamentis admiscentes. Colluit praeterea Serum diluitque corpora, ob extergentem, quam obtinet facultatem. Quapropter adhibetur subducendi ventris gratia, ac per Clysteres inijcitur, extergens, &abluens sine mordacitate intestinorum acrimoniam. Praeterea, si quis Vicera, quę sanie infestantur acti, vice aquę Serò colluat, op timè sanè fecerit ex Galeno. Ruffus verò Ephę. de vess.