Latin
CAP. LXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 289
Unproofread scanNot analysed yet
quantitati hoc acceptum referret, subscriberet, &Aristot. qui alicubi testabatur. Oleum, Mel, Lac, caeterique eiusmodi cibi, purgandi quidem vim obtinent, sed quantitatis, non qualitatis ratione. Ne Conciliatoris animaduersionem admittam, credentis Lac, non Serum Aristot. dixisse, quoniàm Serum habet virtutem quandam solutiuam, faciunt, &Praeceptoris recitata verba, caeterique huiusmodi cibi, &purgantium adducta conditio ὅτι ἀπεπτα ἐστι, quod ijs dominari noster nequeat calor. Quapropter, etsi cum Doctissimo Septari non dubitem, pro naturarum varietate huiusmodi substantias turbare quandoque corpora, vel nihil afficere, attamèn si Serum ea offeratur copia, quàm Dioscorides praecipit, incassum reluctabitur vegitissimus noster calor, onerique tandem impar manus dabit, atque succumbet. Non enim buphagos Hercules, aut Crotoniatas Milones nostra tulit aetas, qui quancumque ingestorum ciborum molem superare, &immutare valeant. Iam proinde Seri dosim nobis praescribere fas est, quae simplicitèr prae copia naturae nostrę indomita, atque inuicibilis, aluum turbet, breuique secedat.