Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 29
Unproofread scanNot analysed yet
Ineptum praetereà excoluisset fundum Na tura, si Lactis opificium commisisset membro tam dissito, moxque hianti ore post genitum profusurum humorem, dum aptiore loco opus absoluere valebat. Quantò foret oneri noua moles, atque importunum pondus, infirmis adhuc ligamentis obfoetus vecturam? Eneruatur insuper, atque membranescit matrix ambitura prolem: nulli proinde continendo apta erit liquori, quùm tamen nouam hanc coctionem tempus metiri debeat. Neque enim minorem expetit moram, si quid perpessura sit pin guedo ab vteri calore, dum modo depuratio, atque alienorum secretio subsequi debeat. Ea propter, quùm nulla supersit in vtero capacitas, latiorumuè vasorum circuitus, vbi commodè ocie tur materia euasura in Lac, considerandum succedit, an iecori vterino tale munus demandetur. Verùm enimuerò, quùm omne agens naturale propriam introducere formam in passum semper satagat, vltraque progredi proprijs viribus sit ipsi impossibile, vel afflentem pinguedinem in sanguinem vertet, quòd aliquandò pla4. de V. P. cuit? Gal. &si finis probe coctionis sanguineę adeps sit, &seuum, vel extenuata, membranaArist. de tum obijce densabitur. Praetereo, quod sola col. p. An. 19.