# Lactis physica analysis 293

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/293

uat. Sunt vero hę alię alijs. I. Mesues Butyro Med. Purg hoc tribuisse visus fuit, habet enim cap. de A. Lactis, & datur quandeque extracto ab ea Butyro, quam do oportet causa lenitatis à membris expulsionem abscindere, & datur non extracto Butyro, quandò lenitatem in eis acquirere oportet. Conditio insuper, quàm in purgantibus Auerr. desiderat, huic socolliget lo insidet: ob frigiditatem namque Serum, & Caseus, si exulant à purgantium ditione solùm Butyrum erit reliquum, quod non dubio pręditum est Calore. Neque vereor, quin Medicirę lumina 4. de morHipp. & Gal. consulti, responsuri sint medicaI. quos, & menta purgantia impensè calefacere corpora quando. Comm. 1. nostra. Quùm igitur segnis frigiditas ambarum Aph. lactis partium tractioni inepta sit, Butyro natura calido reseruabitur haec functio. Verùmenimuerò multa me alienant ab hac opinione: primumque reclamat sensus, rerum naturalium irrefragabilis iudex, qui nullum agnoscit Butyrum in praeparato Sero. Quantùmuis etenim effugerit coactionis operam, à qua congeneri sibi iungebatur Caseo, separat omninò reliquum Butyrum, vel simplex illa praeparatio, quae per lacinias, vel chartam emporeticam infundibuli cęci in morem plicatur. At verò purgat tale Serum, vel producti Mesues testimonio, vt dicemus, igitur non a Butyro. Praetereà siqua superest Butyri portio, ea neque in Seri penetralibus coercetur, neque latitat in meditullio, verùm prae substantiae indole, vt alibi dicebamus, Seri superficiem lambit.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
