# Lactis physica analysis 294

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/294

Non igitùr potens est innatans hoc corpus effugere, vel sensum, vel artificium Accedit, quod idem Mesues, Aquam Lactis dicit nitrosam, hincque abstergere: at verò si Principi credimus, abstersio iuuat Seri vim solutiuam, quod vberiùs infrà prosequemur. His ratis, tantùm abest, vt Butyri ope Serum purget, vt eo praesente talis labefactetur insigniter facultas. Emplasticum insuper agnouit Galenus Butyrum, proindè aduersabitur aperienti, atque extergenti Seri facultati. At eodem Praeceptore, si facultatibus, igitur, & operibus dissident, atque opponuntur Serum, & Butyrum. Etenim ryptica, seu extergentia medicamenta, inter, quae iurè reponitur Serum, ea nominatur, quae in superficie sordem auferunt, siuè in cute, siue in vlceribus, quę verò poros etiam expurgant, ea subtiliorum his partium sunt, emplasticis contratia. Nomen verò sortiuntur, haec ab officio. Nam emplastica ἐμφρακτικὰ infarcientia, & meatus obducentia dicuntur, quae ve rò poros etiàm expurgant, ea subtiliorum ijs parpartium sunt, & emplasticis contraria, proindè pororum emphractica, quasi farctu liberantia, dicuntur.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
