Latin
CAP. LXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 297
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam quaedam non parùm in se aeris continent. omnia quidem glutinosa, ac proindè emplastica. Butyrum igitùr, praeter id, quòd emplasticum, vnguine suo stimulantem Seri acrimoniam obtundit, ac proindè purgationi incommodat. Nouum non est in Galeni Schola mitigare oleum acrium medicaminum vehementiam, viresque fortium pharmacorum exoluere, Si quidem cera, &oleum, vt acrimoniam obtundunt, ita sunt emplastica, atque sordes producunt. Et alibi, quùm prae manibus haberet nitrosa, monet plurimùm interesse, si cum melle, aceto, oleque sumantur; duobus enim prioribus eorum facultas intenditur, oleo minuitur. Si quidem oleum ipsum, praeter quam quòd succos crassas non incidit, eorum etiàm omnium quae id praestare possunt robur imminuit. Sed quid alienis titulis Butyrum exorno. Nonne apud probos quosque auctores oleo substituitur Butyrum, quandoque verò, &praeponitur, diris venenorum, &exedentium pharmacorum viribus debellandis? Cutis vitia ab erodentibus succis illata, Butyro mulcemus, conbusta lenimus. Quod verò sopit effrenes talium substantiarum vires, Seri acrimoniam non obtundet, vimque eius purgantem non euirabit? Emolliens quidèm cum Gal. agnoscimus Buintùs, extraque adhibityrum, &Malthacodes; tum, verùm neque exigua ipsius optatur quantitas, si aluum citaturum sit, quandò largiùs tantùm epotum, ventrem ex Dioscoride resoluat.