Latin
CAP. LXXII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 299
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXXII. Nouę proponuntur, atque diluuntur obiectiones, satissit argumentis. T verò neque ijs pertinaciam excutient opinionis fautores, illudque obijcient Seri butyrosi illic laudari operam, hic verò obsolescere prę Seri inopia, sine quo Butyrum vix emollit, vel lubricat. Infirmum refugium, vt video: primùm namque eliminant producti à nobis Auctores, secundum falsitatis insimulat ratio. debebat namque Butyrum, propter quod Sero communicatur purgandi facultas, multò valentiori pollere tali facultate, vel saltem non obscura. Secus verò arcebit Serum operosum ignauum fucum suo à pręsepi. Hinc nouam video arripere te dubitandi ansam non enim incongruum dices, ex Seri, &Butyri coitu maiores purgandi emanare vires, quùm multa nouo commercio, nouas, &sibi lucrifaciant dotes. Testabitur Gal.