# Lactis physica analysis 299

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/299

CAP. LXXII. Nouę proponuntur, atque diluuntur obiectiones, satissit argumentis. T verò neque ijs pertinaciam excutient opinionis fautores, illudque obijcient Seri butyrosi illic laudari operam, hic verò obsolescere prę Seri inopia, sine quo Butyrum vix emollit, vel lubricat. Infirmum refugium, vt video: primùm namque eliminant producti à nobis Auctores, secundum falsitatis insimulat ratio. debebat namque Butyrum, propter quod Sero communicatur purgandi facultas, multò valentiori pollere tali facultate, vel saltem non obscura. Secus verò arcebit Serum operosum ignauum fucum suo à pręsepi. Hinc nouam video arripere te dubitandi ansam non enim incongruum dices, ex Seri, & Butyri coitu maiores purgandi emanare vires, quùm multa nouo commercio, nouas, & sibi lucrifaciant dotes. Testabitur Gal.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
