Latin
LACTIS
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT PRIMVM. Proemium in quo tractationis vtilitas, &ordo proponitur OBILIORVM animalium custodiae prouida insistens Natura, quandocumquè maternis loculis adultum iam exclusit foetum, nouo commeatu iacturam compensat, insuetumque lugendi laborem suauissimo, mulcet succo, quem γάλα Graeci, Lac verò vnanimes Latini nuncuparunt. Candidissimi liquoris fontes peteanes famem, sitimque pacant tenellae sobolis, alunt, atque augent, quousque vegetior facta, membrorum mollitiem ineptam voluntatis obsequio solidiori alimento firmat, atque obdurat, Prodiga tandem, quae prouida, dulcissimum nectar erogat alienam in salutem, vel artis admissa cultura, multiforme valentibus parat aedulium.