# Lactis physica analysis 30

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, LACASSIMISICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/30

liquatione secedet adeps: Colliquatio verò affectus est praeter naturam, nec quicquàm secundum naturam oriri potest exijs, quae praeter naturam sunt. Ar illud inculcabo absurdijs ijs omnibus quin etiam post habitis, eam adduci ab auctore causarum seriem, atque modum, qui solis praegnan tibus vix competat, effoetis vero latè, superque repugnet. Suspicor verò misericordia prolis has naenias admisisse, ne deesset alimentum foetui, vtpotè quod intra maternos cancellos sugendi compleat tyrocinium. Verebatur namque Democritus, & qui eius venerantur manes cati Recentiores, ne si leui hac suctus velitatione exerceretur foetus, fore vt aeditus tandem actionem illam penitùs ignoraret. At verò cum mammas statim appetat, atque fugat, cuidentissimum erit argumentum, non ignotam sibi aggredi functionem. Condonarem puerilia haec Democrito, atque Epicuro, qui nascenti Philosophiae med rabantur crepundia; verùm quibus il luxit singulare Aristot. iubat, totque clarissimorum Virorum monumenta, inter quos emicat Andreas Laurentius, turpè est non resipiscere. Paruifiat autodidactae Naturę instinctus, irrita sit membranarum interceptio vasorumuè comunio, conuincam tamen, ni fallor, necessariò, nullum esse, immò im possibile tale figmentum. Praeludia haec sugendi per vos meditatur Natura, quò exclusus foetus non ignota via sibi paret alimentum; At quo pręceptore in vtero degens vtitur? quisue indicat papillam suctumue edocet? sin dicas Naturam? cur non eadem sibimet sufficiens iam editum admonebit? lnexcogitabilis in super est suctus asbque inspiratione, ambientisuè introductione, quòd quisque experietur immersa facie, in aquis, dum interim pollicem, exempli gratia, adoritur, & sugit.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
