# Lactis physica analysis 300

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/300

ex cerato, & erugine sarcoticon resultare pharmacum, quùm tamen separata, vtrumque huic operi aduersetur: eademque ratione ex oleo, & chalcitide aptum medicametum conficiamus. At verò, neque si nouitatem admisero, quicquàm tamen conuincet aduersarius. Noua qualitas est tepiditas, ex caloris, & frigoris coitu resultans, neutri tamen vires aequat, vel antecellit. Quod proponebas medicamentum, neque erodit, vt Aerugo, & Chalcitis, neque emollit, vt simplex ceratum. At verò si patiaris me purganti substituere incidentem, extergentemue virtutem rem, ni fallor, sub oculis ponam. Extergit, atque incidit simplicitèr acetum, huic admoueas aliud non ignauum extergens, mel, etsi aceto imbecillius, nunquàm habebis oxymel viribus superiùs aceto; quinimò longè imbecillius. Neque aliud tandem obseruabis in medicamentis aluum ducentibus, etiam si Damascenis Prunis validum iunxeris chatarticum. puta Scammonium: tantum namque abest, vt Prunorum lenitiua vis operi conducat, vt Scammonij ferociam reprimant Prunae, atque hebetent, hincque resultet placidissimum cholagogum. Huius veritatis in testimonium, non alium adduco, quàm ipsum Mesuem loco loco cit.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
